monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 94
{LVI} Carduus et folia et caules spinosae lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos, cnecos, polyacanthos, onopyxos, helxine, scolymos. chamaeleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut tetralix et helxine.